Torna al percorso virtuale      ··· testo in italiano testo in italiano

Leon Battista Alberti, HOSTIS, Intercenales, III, 4

Apud maiores nostros memoria proditum est bello quodam marittimo complures fuisse captos nobiles Pisanos a Genuensibus, et parcta victoria ad senatum Genuensium relatum fuisse, quidnam patres de ea captivorum multitudine fieri oportere censerent. Inter patres fuere qui statuerent hostes captivos ad unum esse usque necandos, illud Theodecti, quo Pompeium occidi persuasit, referentes: "hominem mortuum non mordere" . Decere quidem id iure belli, ut crudelissimum hostem gravi quadam vindicta prosequerentur, quo ab iniuria et immanitate posthac ceteri absterrerentur; satisque ac super putandum, si eum semel quicum vita et sanguine decertaris manu armisque viceris, ni id quoque committas, ut, post victoriam tantis laboribus ac periculis partam, tibi sit denuo dimicandum; neque reclusos hostes, viros bellicosissimos et ferocissimos, tempori occasionique servandos esse, quo duces inimicis et ministros Fortune ad calamitatem inferendam ab te uspiam fuisse servatos peniteat; neque expedire quidem, tanti periculi evitandi causa, eam velle gravem insuper observandis inimicis intra urbem et omnium difficilem curam perferre, quam quidem possis hora unica percommode atque non iuste deposuisse.

Alii captivos omnes incolumes et liberos dimittendos suadebant . Seviendum quidem fore in eos, qui armis odiisque sese infensos prebeant, quoad infestos et lacessentes viceris; subditos autem habendos ut imperes, non ut miseros perdas; neque decere quidem eos, quibus aut fortuna aut victoria ipsa armatis et bellantibus pepercerit , fractos, inermes atque reclusos tanti facere, ut eorum metu ipse crudelitatis ignominiam subeas, a qua quidem fortissimi viri semper abhorruere ; nec victoriam quidem tantum, sed pacem potius eam fore appetendam, que bellis sit finem impositura; pacem autem tum iustam et utilem et perhennem futuram, cum non metu sed benivolentia contineatur; eamque victoriam longe omnium censendam nobilissimam, que inimicitiam, quam que inimicum deleat; decereque viros fortes superato hoste id cavere, ne ipsi iracundie aut furori succubuisse videantur; atque enitendum quidem ut, quos armis viceris, eos officio quoque et pietate devincias: officii quidem esse ut, quos furor belli et irritatus miles non absumpserit, iustus et dignus imperio civis non perdat.

Aliorum longe diversa erat sententia, quam quidem ferunt Pisanum quendam, imbecillum quidem hominem et admodum pauperem, sed quantum videre licet, ingenio non hebeti preditum, sua proscriptum a patria vindicte gratia suasisse. Ea fuit huiusmodi: neque occidendos captivos, neque esse incolumes dimittendos, sed carcere asservandos. Meminisse quidem aiebat oportere Pisanos pervetusto et incredibili quodam erga Genuenses esse affectos odio, neque tantarum claudium memoriam facile unico posse beneficio obliterari, quin immanes et irritati animi ad vindictam quam ad beneficii gratiam sint propensiores. "Quamdiu enim, inquit, inter eos ulla elucebit spes vindicandi, nunquam arma et contentiones quieturas certo scio. Novi enim meorum animos et ingenium. Non tamen, si necentur, id e re publica arbitrandum est. Sed expedire quidem arbitror primo eos apud vos quasi obsides habeatis pacis, si pacem querendum impendat, hos eque ad omnem bellorum eventum expectatote usui futuros; hac denique sententia et crudelem hostem severissime puniri et pietatis rationem haberi. Nam cum omnis civitatum amplitudo et robur in copia opum maxime atque in civium multitudine consistat, fore hoc pacto ut opes civium Pisanorum alendis captivis exhauriantur, et nova futura soboles, matronis captivorum non nubentibus neque parturientibus, interpelletur. Itaque pietatis illud fore, cum vitam beneficio tuo is habeat, qui ferro tuam et vitam et sanguinem petiverit, et contra severitatis illud, quod adversarium infestissimum, quacunque possis ratione, imbecilliorem reddas".

Placuit istius sententia, qua effectum est ut Pise prope delerentur. Ut iam non obscurum sit, [ut] unicum et eum quidem abiectum hominem posse in tempore universe rei publice pestem calamitatemque afferre.