Plutarchus, Vita Pompei, Vitae, VIII 77 6-7              testo · commento     English text text · comment

da Firenze, Biblioteca Medicea Laurenziana, Pluteo 65.27 cc. 155v-156r, traduzione di Iacopo Angeli

Ad quae Theodotus eloquentiae vim ostentans neutrum satis tutum fore demonstravit. Si enim suscepissent se Cesarem hostem habituros Pompeiumque dominum aiebat. Si reppulissent cum Pompeio eiectionis crimen subituros et Caesari causam persecutionis prebere. Optimum itaque esse virum accitum occidere. Beneficium enim inquit hinc Caesari se allaturos metuque Pompeii sese liberaturos. Addidit preterea subridens ut aiunt hominem mortuum non mordere.